aepissime igitur mihi de amicitia cogitanti maxime illud considerandum
videri solet, utrum propter imbecillitatem atque inopiam desiderata sit
amicitia, ut dandis recipiendisque meritis quod quisque minus per se
ipse posset, id acciperet ab alio vicissimque redderet, an esset hoc
quidem proprium amicitiae, sed antiquior et pulchrior et magis a natura
ipsa profecta alia causa. Amor enim, ex quo amicitia nominata est,
princeps est ad benevolentiam coniungendam. Nam utilitates quidem etiam
ab iis percipiuntur saepe qui simulatione amicitiae coluntur et
observantur temporis causa, in amicitia autem nihil fictum est, nihil
simulatum et, quidquid est, id est verum et voluntarium.
0 commentaires:
Enregistrer un commentaire